- PINEY
- PINEYnomen illustris Familiae, quae Lucenburgensis seu Luxem burgicae ramus est. In hac enim Petrus Lucenburgius Comes de Conversan, de Brienne et de S. Paul, cum tres praecipue filios habuisset, Ludovicum. Theobaldum et Iacobum. Ille Comes de S. Paul et Connestabilis Franciae, denuo πολύπαις, ex filio Petro avus fuit Mariae, quae Comitatus de Soissons, S. Paul. Marie et alia, Borbonio marito attulit; ex alio filio Antonio Comite de Roucy et de Brienne posteritas mascula in plures gradus duravit et demum A. C. 1613. in Francisco Duce de Lucenburg et de Piney Principe de Tingry (filio Francisci Ducis de Lucenburg et Piney et Dianae Lotharingicae) finita est. Huic ex Magdalena Montmorencia (quae obiit A. C. 1615.) natae sunt Carola Margaretha, Ducissa Lucenburgica et Pinaea, et Laetitia: quarum haec nupsit Henrico de Levis Ducis de Ventadour; illa primis nuptiis uxor fuit Leonis albretani, defuncti A. C. 1630. alteris iuncta est Carolo Henrico Claraemontano Comiti de Tonnerre et Tallart indeque Duci de Lucenburg et Piney, Principi de Tingry; cui peperit Magdalenam Bonam Theresiam unicam familiae heredem; cui maritus obtigit Franciscus Henricus Montmorencius, Comes de Bouteville et ab ipsa Dux de Piney et Luxenbourg. Vide Philipp. Iacobum Spenerum, Theatr. Nobilit. Europeae Part. 2. p. 92. et Parte 3. p. 81.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.